Book XI, Venantius Fortunatus, Opera Poetica

 

These 25 poems consitute all of Book XI of Fortunatus' Opera Poetica, from MGH Auctores Antiquissimi, Tome 4,1 edited by Frederic Leo, omitting only the 1st item in Book XI, a prose "Expositio symboli," on the Creed.



II. Item aliud ad domnan Radegundem


Quo sine me mea lux oculis [se] errantibus abdit

nec patitur visu se reserare meo?

omnia conspicio simul: aethera flumina terram;

cum te non video, sunt mihi cuncta parum.

quamvis sit caelum nebula fugiente serenum,

te celante mihi stat sine sole dies.

sed precor horarum ducat rota concita cursus

et brevitate velint se celerare dies.

consultum nobis sanctisque sororibus hoc sit,

ut vultu releves qous in amore tenes.


 

III. Item aliud ad eandem de natalico abbatissae

 

Mater opima, decens, voto laetare beato,

guade: natalem filia dulcis habet.

hanc tibi non uterus natam, sed gratia fecit;

non caro, sed Christus hanc in amore dedit.

quae sit in aeternum tecum, tibit contulit auctor,

perpetuam prolem dat sine fine pater.

felix posteritas quae nullo deficit aevo,

quae cum matre simul non moritura manet!

sit modo festa dies, sancto Radegundis honore:

Agnen hanc vobis agnus in orbe dedit.

gaudia distensos pariter celebritis in annos

et per vos populus vota superna colat,

virgineosque choros moderamina sancta docentes

perpetuae vitae distribuatis opes.

hinc longinqua salus teneat vos corpore iunctas,

rursus in aeterno lumine iungat amor.


 

 

IV. Item aliud ad eandem, ut vinum bibat

 

Si pietas et sanctus amor dat vota petenti,

exaudi famulos munere larga tuos.

Fortunatus agens, Agnes quoque versibus orant,

ut lassata nimis vina benigna bibas.

sic tibi det dominus quaecumque poposceris ipsum,

et tibi, sicut amas, vivant uterque rogans:

suppliciter petimus, si non offendimus, ambo,

ut releves natos, mater opima, duos.

non gula vos, sed causa trahat modo sumere vina,

talis enim potus viscera lassa iuvat.

sic qouque Timotheum Paulus, tuba gentibus una,

ne stomachem infirmet sumere vina iubet.


 

V. Item aliud ad abbatissam de natali suo

 

Dulce decus nostrum, Christi sanctissima virgo,

Agnes quae meritis immaculata manes:

sic tibi conplacuit hodiernum ducere tempus,

ut mihi nec solitam distribuisses opem?

nec dare nunc dominae modulamina dulcia linguae,

cui dum verba refers pascitur ore tuo?

abstinuisse cibis etiam vos ipse probavi

et quasi pro vobis est mihi facta fames.

audio, somnus iners radiantes pressit ocellos;

an nimias noctes anticipare volis?

cui non sufficiant haec tempora longa quietis,

cum prope nox teneat qoud duplicitas dies?

nubila cuncta tegunt, nec luna nec astra videntur;

si sis laeta animo, me nebulae fugient.

gaudia vera colat quae nos haec scribere iussit

et tecum faveat ducta sub arce poli.


 

VI. Item aliud ad eandem

 

Mater honore mihi, soror autem dulcis amore,

quam pietate fide pectore corde colo,

caelesti affectu, non crimine corporis ullo:

non caro, sed hoc quod spiritus optat amo.

testis adest Christus, Petro Pauloque ministris,

cumque piis sociis sancta Maria videt,

te mihi non aliis oculis animoque fuisse,

quam soror ex utero tu Titiana fores,

ac si uno partu mater Radegundis utrosque,

visceribus castis progenuisset, eram,

et tamquam pariter nos ubera cara beatae

pavissent uno lacte fluente duos.

heu mea damna gemo, tenui ne forte susurro

impediant sensum noxia verba meum;

sed tamen est animus simili me vivere voto,

si vos me dulci vultis amore coli.


 

VII. Item aliud ad eandem

 

Quae carae matri, quae dulci verba sorori

solus in absenti cordis amore loquar?

quas locus excludit mens anxia voce requirit

et simul ut videat per pia vota rogat.

te peto, carar soror, matri pietate benigna

qoud minus in[m]pendi tu famulare velis.

illa decens tecum longo mihi vivat in aevo

et tribus in Christo sit precor una salus.

nos neque nunc praesens nec vita futura sequestret,

sed tegat una salus et ferat una dies.

hic tamen, ut cupio, vos tempora longa reservent,

ut soror et mater sit mihi certa quies.


 

VIII. Item aliud ad eandem

 

Accessit votis sors iucundissima nostris,

dum meruere meae sumere dona preces.

profecit mihimet potius cibus ille sororum:

has satias epulis, me pietate foves.

qua probitate micans partes conponis utrasque!

me recreas animo has saturando cibo.

pascunt membra dapes, animan dilectio nutrit;

quae, cui plus opus es, dulcior esca venis.

audiat omnipotens et te pia vota petentem,

ut tibi perpetuos fundat in ore cibos.

saecula longa simul cum matre superstite vernes

et vestro freno stet chorus ille deo.


 

IX. Item ad eandem pro eulogiis transmissis

 

Sollicita pietate iubes cognoscere semper.

qualiter hic epulis te tribuente fover.

haec qouque prima fuit hodiernae copia cenae,

qoud mihi perfuso melle dedistis holus;

nec semel aut iterum, sed terque quaterque cucurrit,

cuius me poterat pascere solus odor.

portitor ad tantos missus non sufficit unus;

lassarunt totiens qui rediere pedes.

praeterea venit missus cum collibus altis

undique carnali monte superbus apex,

deliciis cinctus quas terra vel unda ministrat;

conpositis epulis hortulus intus erat.

haec ego nunc avidus superavi cuncta gulosus:

et mons et hortus ventre tenetur iners.

singula nec refero, quia me tua munera vincunt:

ad caelos victrix et super astra voles.


X. Item alidud de eadem re

 

Multiplices epulae concurrunt undique fusae;

quid prius excipiam, me bonus errer habet.

carnea dona tumens argentea gavata perfert,

quo nimium pingui iure natabat holus.

marmoreus defert discus qoud gignitur hortis,

qou mihi mellitus fluxit in ore sapor.

intumuit pullis vitreo scutella rotatu,

subductis pinnis quam grave pondus habens!

plurima de pictis concurrant poma canistris,

quorum blandifluus me saturavit odor.

olla nigella nimis dat candida pocula lactis

atque superba venit quae placitura fuit.

haec dominae matri famulans, haec munera natae

iunctus amore pio tertius ipse loquar.


 

XI. Item aliud de floribus

 

Respice delicias, felix conviva, beatas,

quas prius ornat odor quam probet ipse sapor.

molliter adridet rutilanum copia floram:

vix tot campus habet qout modo mensa rosas,

albent purpureis ubi lactea lilia blattis

certatimque novo fragrat odore locus.

insultant epulae stillanti germine fultae;

qoud mantile solet, cui rosa pulchra tegit?

conplacuit melius sine textile tegmine mensa,

munere quam vario suavis obumbrat odor;

enituit paries viridi pendente corymbo:

quae loca calcis habet, huc rosa pressa rubet.

ubertas rerum tanta est, ut flore sereno

mollia sub tectis prata virere putes.

si fugitiva placent, quae tam cito lapsa recedunt,

invitent epulae nos, paradise, tuae.

Daedalicis manibus nituit textura sororis;

tantum digna fuit mater habere decus.


 

XII. Item aliud pro eulogiis

 

Munera direxi, sed non mea, crede fatenti:

ad te quae veniunt sunt tua dona magis.

melle superfusas cunctorum porrigis escas,

cuius ab ore pio dulcia mella fluunt.

copia quanta mihi maneat de munere vestro

credite, dum spargit iam gula victa cibos.

sed mihi da veniam, venerando corde benigna:

qoud praesumpsit amor sit veniale mihi.

nunc Christum pro me chorus ille verendus adoret,

ne peccatorum me mea culpa gravet.


 

XIII. Item aliud pro castaneis

 

Ista meis manibus fiscella est vimine texta:

credite mi, carae, mater et alma soror;

et quae rura ferunt, hic rustica dona ministro,

castaneas molles, qua dedit arbor agris.


XIV. Item aliud pro lacte

 

Aspexi digitos per lactae munera fixos,

et stat picta manus hic ubi crama rapis.

dic, rogo, quis teneros sic sculpere conpulit ungues?

Daedalus an vobis doctor in arte fuit?

o venerandus amor cuius faciente rapina

subtracta specie venit imago mihi!

spes fuit, haec quoniam tenui se tegmine rupit:

nam neque sic habuit pars mihi parva dari.

haec facias longos domino tribuente per annos,

in hac luce simul matre manente diu.


 

XV. Item aliud pro lacte

 

Quid tam dulce darent mihimet materque sororque,

quam modo qoud tribuunt congrue lactis opem,

sicut apostolico praecepit dogmate Paulus,

cum infirmis animis lac iubet ipse dari?

sollicitam mentem geritis de nomine nostro:

de vobis semper sit pia cura deo.


 

XVI. Item aliud pro prandio

 

Nescivi, fateor, mihi prandia lassa parari:

sic animo merear posse placere tuo;

nec poterant aliqui vultu me avellere vestro,

si non artificis fraus latuisset inops.

quis mihi det reliquas epulas, ubi voce fideli

delicias animae te loqour esse meae?

a vobis absens colui ieiunia prandens,

nec sine te poterat me saturare cibus.

pro summis epulis avido tua lingua fuisset,

replessent animum dulcia verba meum.

ordine sed verso medicus fera vulnera gignit

et fallax artem decipiendo probat.

quem numquam saturat quidquid mare, terra ministrat,

credebat solo me saturare meo.

sed modo da veniam, quaeso, pietate paraata,

alterius facinus ne mihi constet onus.

 


XVII. Item aliud pro munere suo

 

Conposui propriis manibus hoc munus amoris,

sed tibit vel dominae sit rogo dulce meae,

quamvis exiguo videantur inepta paratu:

crescant affectu quae modo parva fero.

si bene perpendas, apud omnes semper amantes

muneribus parvis gratia maior inest.

 


XVIII. Item aliud pro prunellis

 

Tranmissis epulas, quae pruna nigella vocantur,

ne rogo despicias, quae mihi silva dedit.

si modo dignaris silvestria sumere poma,

unde placere queam dat meliora deus.

hoc quoque non metuas qoud ramo umbrante pependit:

non tellus fungos, sed dedit arbor opes.

non ego crudelis, qui matri incongrua praestem:

ne dubites puros sumere fauce cibos.

 


XIX. Pro aliis deliciis et lacte

 

Inter multiplices epulas ieiunia mittis

atque meos animos plura videndo cremas.

respiciunt oculi medicus qoud non iubet uti,

et manus illa vetat qoud gula nostra rogat.

attamen ante aliud cum lactis opima ministras,

muneribus vincis regia dona tuis.

nunc cum matre pia gaudens soror esto, precamur:

nam nos laetitiae mensa benigna tenet.


 

XX. Pro ovis et prunis

 

Hinc me deliciis, illinc me pascitis herbis,

hinc ova occurunt, hinc mihi pruna datur.

candida dona simul praebentur et inde nigella:

ventre utinam pax sit sic variante cibo!

me geminis ovis iussistis sero cibari;

vobis vera loquor: quattor ipse bibi.

atque utinam merear cunctis parere diebus

sic animo, ceu nunc hoc gula iussa facit.


 

XXI. De absentia sua

 

Si me non nimium pluviatilis aura vetaret,

dum nesciretis, vos repetisset amans.

nec volo nunc absens una detenter ut hora,

cum mea tunc lux est quando videtur amans.


 

XXII. De convivio

 

Per pietatis opus, per qui pius imperat astris,

per qoud mater amat, frater et ipse cupit,

ut, dum nos escam capimus, qoudcumque loquaris:

qoud si tu facias, bis satiabor ego.

 


 

XXIIa. Item de eandem re

 

Deliciis variis tumido me ventre tetendi,

omnia sumendo: lac holus ova butur.

nunc instructa novis epulis mihi fercula dantur,

et permixta simul dulcius esca placet.

nam cum lacte mihi posuerunt inde buturum:

unde prius fuerat, huc revocatur adeps.


 

XXIII. Item versus in convivio factus

 

Inter delicias varias mixtumque saporem

dum dormitarem dumque cibarer ego

(os aperiebam, claudebam rursus ocellos

et manducabam somnio plura videns),

confusos animos habui, mihi credite, carae,

nec valui facile libera verba dare.

non digitis poteram, calamo neque pingere versus,

fecerat incertas ebria Musa manus.

nam mihi vel reliquis sic vina bibentibus apta

ipsa videbatur mensa natare mero.

nunc tamen, ut potui, matri pariterque sorori

alloquio dulci carmina parva dedi.

etsi me somnus multis inpugnat habenis,

haec dubitante manu scribere traxit amor.


 

XXIIIa. Item de eadem re

 

Blanda magistra suum verbis recreavit et escis

et satiat vario delicante ioco.


 

XXIV. Item de munere suo

 

Si non conplestis qoud hic conpleta vocatur,

haec, rogo suppliciter, suscipe, sume libens.

nec parva apernas: nam si mea vota requiras,

munus in angustem cernitur amplus amor.

 


 

XXV. Ad eadem de itenere suo

 

Casibus innumeris hominum momenta rotantur

instabilique gradu pendula vita meat.

ipsa futurarum titubans mens anxio rerum

ventura ignorat quid sibi lux pariat.

nam me digressum a vobis Eomundus amator

illa suscepit qua bonitate solet.

hinc citus excurrens Cariacae devehor aulae;

Tincillacensi perferor inde loco.

hinc sacer antistes rapuit me Domitianus,

ad sancti Albini gaudia festa trahens.

inde relaxatus, per plura pericula fessum

puppe, sub exigua fluctus et imber agit,

qou gravis incumbens Aquilo subverterat amnem

et male curvatos extulit unda sinus;

nece sua commotos capiebant litora fluctus:

invadunt terras aequora fusa novas.

pascua rura nemus segetes viburna salictum

viribus iratis una rapina tenet.

huc mihi commisso per confraga murmura ponti

flatibus horrificis laxa fremebat hiems

surgebatque cadens per aquosa cacumina puppis,

ascendans liquidas monte vagante vias;

qou rate suspensa modo nubila nauta tenebat,

gurgite subducto rursus ad arva redit.

fluctibus infestis pelagi spumante procella

assidue rapidas prora bibebat aquas;

aequora lambebant inimica pace carinam,

tristius amplexu no nocitura suo.

sed mora nulla vetat varias memorare querellas:

post referenda simul murmura corde tego.

hoc mihi praecipue divina potentia praestet,

ut cito felices vos revidere queam.


 

XXVI. Item aliud.

 

Passim stricta riget glacies concreta pruina

nec levat adflictas flexilis herba comas.

terra iacet crustata gelu sub cortice duro,

mollis et arboreas nix tegit alta comas.

proflua crustatum struxerunt flumina murum

et densata graven vestiit unda cutem.

mole sua frenantur aquae, se lympha ligavit.

obice sub proprio vix sibi praebet iter.

fluminibus mediis nata est crystallinis ripa,

nec cupimus subter, nec super itur iter.

asperius tumuit glacies Aquilone fremente:

cui dabit illa viam quae sibi pugnat aqua?

sed si concipitur nunc spiritus ille caloris,

qui tum in principio perferebatur aquis,

assiduis precibus si flectitis omnipotentem,

et mihi, ceu cupitis, prosperiora datis.

nam vobis parere animo qoudcumque iubetur

posse utinam sic sit quam mihi velle placet!



Venantius Fortunatus English Translations